Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 19
1 Antonius vero postquam Araxim transmisit, omnibus undique malis circumventus, vix tandem Antiochiam cum paucis rediit. nam cum multitudine equitum et sagittarum ab omnibus proeliis, quae plura temptavit, victus semper effugerit tum praeterea incertis et ignotis regionis locis impeditus gravissima fame ad nefandos cibos coactus est; plurimi militum sese hostibus dediderunt.
2 inde in Graeciam transiit iussitque Pompeium, qui victus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se venire. Pompeius fugiens a Titio et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestri navalique bello victus et captus ac post paululum interfectus est.
3 Caesar Illyricum Pannoniam partemque Italiae bellis subegit ac domuit; Antonius Artabanen Armeniae regem proditione et dolo cepit: quem argentea catena vinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit, expugnatoque oppido, in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri argentique abstulit.
4 qua elatus pecunia denuntiari bellum Caesari atque Octaviae, sorori Caesaris, uxori suae, repudium indici iussit et Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere imperavit.
5 ipse Actium ubi classem constituerat profectus, cum prope tertiam partem remigum fame absumptam offendisset, nihil motus remi, inquit, modo salvi sint; nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit.
6 Caesar ducentis triginta rostratis navibus a Brundisio in Epirum profectus est. Agrippa vero praemissus a Caesare, multas onerarias naves frumento atque armis graves ab Aegypto Syria Asiaque ad subsidium Antonio venientes cepit peragratoque Peloponnensium sinu Mothonam urbem validissimo Antoniano praesidio munitam expugnavit.
7 inde Corcyram cepit; fugientes navali proelio persecutus profligavit multisque rebus cruentissime gestis ad Caesarem venit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus bellum maturare instituit ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit et victus est.
8 tertio post pugnam die Antonius castra ad Actium transtulit, navali proelio decernere paratus. ducentae triginta rostratae fuere Caesaris naves et triginta sine rostris, triremes velocitate Liburnicis pares et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis.
9 classis Antonii centum septuaginta navium fuit, quantum numero cedens tantum magnitudine praecellens, nam decem pedum altitudine a mari aberant.
10 famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit. ab hora quinta usque in horam septimam incerta vincendi spe gravissimae utrimque caedes actae; reliquum diei cum subsequente nocte in victoriam Caesaris declinavit.
11 prior regina Cleopatra cum LX velocissimis navibus fugit; Antonius quoque detracto insigni praetoriae navis fugientem secutus uxorem est. inlucescente iam die victoriam Caesar consummavit.
12 ex victis duodecim milia cecidisse referuntur, sex milia vulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt.
13 Antonius et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt; ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium Parethoniumque, dispositis classem et copias instaurando bello paraverunt.
14 Caesar sexto imperator appellatus et quartum ipse cum M. Licinio Crasso consul Brundisium venit; ibi orbis terrarum praesidia divisis legionibus conposuit; inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est.
15 interea Cornelius Gallus praemissus a Caesare quattuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem atque inde Parethonium, primam Aegypti a Libyae parte civitatem, victo cepit Antonio ipsumque continuo apud Pharum vicit.
16 Antonius equestre adversus Caesarem bellum iniit; in eo quoque miserabiliter victus aufugit. kalendis Sextilibus prima luce Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt; cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus se cum paucis recepit in regiam.
17 deinde inminente Caesare turbataque civitate idem Antonius sese ferro transverberavit ac semianimis ad Cleopatram in monumentum, in quod se illa mori certa condiderat, perlatus est.
18 Cleopatra postquam se ad triumphum servari intellexit, voluntariam mortem petens, serpentis, ut putatur, morsu in sinistro tacta bracchio exanimis inventa est, frustra Caesare etiam Psyllos admovente, qui venena serpentum e vulneribus hominum haustu revocare atque exsugere solent.
19 Caesar Alexandria, urbe omnium longe opulentissima et maxima, victor potitus est. nam et Roma in tantum opibus eius aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum duplicia quam usque ad id fuerant possessionum aliarumque rerum venalium pretia statuerentur.
20 occisi sunt iussu Caesaris maior Antonii filius et P. Canidius, infestissimus quidem semper Caesari sed et Antonio infidus, et Cassius Palmensis, ultima violati patris Caesaris victima, et Q. Ovinius ob eam maxime notam, quod obscenissime lanificio textrinoque reginae senator populi Romani praeesse non erubuerat.
21 dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam venit, deinde in Asiam ad hiberna concessit ac post per Graeciam Brundisium pervectus est.